- CAROLINGI
- CAROLINGInomen secundae stirpis Franciae Regum: Huius enim conditor quamvis Pipinus esset cognomine Parvus seu Brevis, dynastia tamen haec non ab illo, sed a Carolo M. filio eius (sub quo Regnum florentissimum fuit) nomen accepit. Quâ durante Italia, titulusque Imperatoris, iam ab A. C. 475. desuetus, Francis accessit; plerique per Galliam, Belgium et Germaniam Principatus erecti, Britannia e Regno in Ducatum versa: XII. Pares et Parlamenta instituta sunt. Decrevit familia, divisione Regnorum, mutuis dissidiis et ignaviâ ultimorum Regum. Et quidem ex variis Regni divisionibus orta sunt Regnum Franciae, Neustriae,>Lotharingiae, Burgundiae, Austrasiae, Aquitaniae, Germaniae, Italiae, Saxoniae, Provinciae; donec tandem haec omnia sub Carolo III. cognomine Crasso iterum coniungerentur. Verum eô exstinctô divelli iterum ac dilacerari Monarchia in VI. partes coepit: Arnulfô Germaniam ac Imperium; Berengariô et Guidone Italiam; Rudolfô Burgundiam, Belgium itid. Rudolfô; Guidone Provinciam; Ottone Aquitaniam, occupantibus. A quo tem pore Carolingi, quasi decursâ suâ periodô, marcescere et Germaniam primo ac Imperium, ad Francos ab illis translatum, amittere; mox Normannorum, aliarumque barbararum gentium incursionibus vexari sicque sensim retro sublabi coeperunt: Hugone Capetô, ab iis ad tertiam, Capetingorum familiam, cuius ipse auctor fuit, Regnum tandem transferente; post obitum Ludovici VI. exclusâ, a successione, Caroli M. progenie et qui duo restabant, e Carolinis, Carolô Duce Lotharingiae ac filiô eius Othone duplici praeliô superatis. E quibus cum orti sint hodierni Lotharingiae Duces, veros Caroli M. successores et Regni Gallici legitimos heredes, se hodieque ferunt, scriptis etiam aliquando libris ius suum tuiti, etc. Georg. Hornius Orb. Imper.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.